- CONTEMPLATIO
- CONTEMPLATIOapud Solin. c. 37. Siderites a contemplatione ferri nihil dissonat; similitndo est, vel effigies: Siderites enim ferro similis est, ait Plin. l. 35. c. 10. Sic in praecedent. de pantheris, tradunt odore earum, et contemplatione armenta mire affici, quasi Graece dixisset, τῇ ὀσμῇ καὶ τῷ ἐίδει. Eâdem notione Φαντασίαν aliquando Graeci dicunt, Latini recentiores visionem, uti videre est apud Auctorem, qui sub Aethici nomine vulgatur. Graecia infimi aevi θεωρίαν et θωρίαν similiter pro specie usurpat: ut θεωρία ἐςθήτων, βοτάνων, δένδρων, etc. Salmas. ad Solin. p. 770. Ceterum Contemplatio suorum insatiabilis est; cuius rei infinita exempla in Amatoriis. Heliodorus, l. 2. Οὕτως ἄρα κάλλους ὑπερβολὴ καὶ είς μεγέθους ἔμφασιν Φέρει προςθήκην. κἀγὼ μὲν ἀχανὴς εἱςτήκειν ἀγνοία τε τῶ γιγνομεν´ων, καὶ ἀκορέςτῳ θέᾳ τῶ ὁρωμεν´ων. Et de Medea Val. Flaccus, fine l. 6.Semper inexpletis agnoscit Iasona curis.Statius quoque, l. 8. Theb. v. 650. de Atye moribundo, et Ismene, sponsa eius,----- quater iam morte sub ipsaAd nomen visus, deiectaque fortiter oraSustulit: illam unam neglectô lumine caeliAspicit et vultu non exsatiatur amatô etc.Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.